monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 1, 6
PORCI LATRONIS. Ego adulteros dimittam? ardet cupiditate vindictae animus. has manus continere non posset Miltiades, quas alligare potuit. Si in hoc solutus (sum,) redde me carceri. Ille Graeciae servator et vindex Persarum Orientisque domitor, cui modo tam insignem triumphum Fortuna de hoste detulerat, damnatus est peculatus ob hoc videlicet ipsum, ut innocentia eius, quae alioqui latere potuerat, ipsa damnatione ostenderetur. damnatus est innocens. (si) quis in civitate misericors est, nunc occasio(nem) misericordiae invenit: Miltiades redimendus est. Redemi corpus tuum, Miltiade, ne funeri quidem interfuturus, in quod me ipsum impenderam. Misereor accusatoris mei, non quia perdidit filiam, sed quia habuit: dignus erat Callias tales habere, quales redemit. Quodsi me in hanc stuprorum patientiam redemisti, matrimonio carcerem praefero. honestius patri alligor quam adultero solvor. Ut audivi esse qui pecuniam numeraret, miratus sum fuisse in civitate nostra quemquam, qui Cimonem redimere quam Miltiaden maluisset. Ego ne patrem quidem meum, nisi innocens fuisset redemissem.